monumenta.ch > Plinius > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 74
{XXIV} nidos vere faciunt fere quadrifores, in quibus opifices generentur. his eductis alios deinde maiores nidos fingunt, in quibus matres futuras producant iam: tum opifices funguntur unere et pascunt eas. latior matrum species, dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur. et iis sui fuci. quidam opinantur omnibus his ad hiemem decidere aculeos. nec crabronum autem nec vesparum generi reges aut examina, sed subinde renovatur multitudo subole.